Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 8

8

Si quis autem clericus aut diaconus vel alicuius gradus, qui laicus fuit in saeculo cum filiis et filiabus, post conversionem suam iterum suam cognoverit clientelam et filium iterum de ea genuerit, sciat se adulterium perpetrasse et non minus peccasse quam si ab iuventute sua clericus fuisset et cum puella aliena peccasset, quia post votum suum peccavit, postquam se domino consecravit, et votum suum irritum fecit. Idcirco similiter VII annis in pane et aqua paeniteat.’’

cf. Paen. Venniani 27