Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

B

Diversitas culparum diversitatem facit paenitentiarum. Nam et


p.172

corporum medici diversis medicamenta generibus componunt;’’

cf. Greg. Magn. Reg. Past. iii. 36

aliter enim vulnera, aliter morbos, aliter tumores, aliter livores, aliter putredines, aliter caligines, aliter confractiones, aliter combustiones curant. Ita igitur etiam spiritales medici diversis curationum generibus animarum vulnera, morbos, culpas, dolores, aegritudines, infirmitates sanare debent. Sed quia haec paucorum sunt, ad purum scilicet cuncta cognoscere curare, ad integrum salutis statum debilia revocare, vel pauca iuxta seniorum traditiones et iuxta nostram ex parte intellegentiam—ex parte namque prophetamus et ex parte cognoscimus’’

1 Cor. 13. 9

—aliqua proponamus.

De capitalibus primum criminibus, quae etiam legis animadversione plectantur, sanciendum est.