Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 15

15

Quicumque sacrificium perdiderit et nescit ubi sit, annum paeniteat. Qui neglegentiam fecerit erga sacrificium ut siccetur et a vermibus consumetur, ita ut ad nihilum devenerit, dimidium annum paeniteat. Qui neglegentiam erga sacrificium incurrerit, ut inveniatur vermis in eo et tamen plenum sit, igne comburat vermem et iuxta altare abscondat cinerem eius in terra et ipse paeniteat XL diebus. Et qui neglegit sacrificium et immutatum fuerit et panis amiserit saporem, si rubro colore, XX diebus paeniteat, si iacinctino, XV diebus paeniteat. Si autem non immutatum fuerit colore sed conglutinatum, VII dies paeniteat. Qui autem merserit sacrificium continuo bibat aquam quae in crismali fuerit; sacrificium comedat. Si de cimba vel de ponte seu de equo ceciderit, et non per neglegentiam sed casu aliquo, diem unum paeniteat; si autem per contemptum submerserit, id est exierit aqua et non consideraverit de periculo sacrificii, XL dies paeniteat. Si autem obtentu insoliti pinguioris cybi et non vitio saturitatis sed stomachi evomuit in die sacrificii coenam, XX diebus; si infirmitatis gratia, X diebus paeniteat in pane et aqua.


p.164

15

Qui scit fratrem suum peccare peccatum’’

cf. 1 Ioann. 5. 16

ad mortem et non arguit eum, legis evangelii transgressor notetur, donec arguat cum cuius malum reticuit et fateatur sacerdoti, ut quamdiu conscientia mala reticuit tamdiu in afflictione paeniteat. Qui parvum peccatum reticuit simili correptione non eadem adflictione paeniteat, sed plagis XXX aut XV psalmos canat. Si de reliquo spernens minima neglexerit in pane et aqua paeniteat, ut peccans [iuxta mandatum domini] corripiatur.’’

cf. Matt. 18. 15

Qui vero arguit non leniter, notetur donec petat veniam a fratra correpto et plagis XXX aut XV psalmos. Qui peccatum pudendum alicui exprobrat priusquam inter semet ipsum solum’’

cf. Matt. 18. 15

arguat, sicut dominus dicit, corripiatur donec exprobrato satisfaciat et tribus diebus in pane et aqua peniteat. Qui transgreditur regulam iussionis vel disciplinae generalis, maneat expulsus sine cibo ut in crastinum recipiatur.

Qui solus cum sola femina sine certis personis familiariter loquitur, maneat sine cybo vel duobus diebus in pane et aqua vel CC plagis.

Qui praesumit facere ambasciam non permittente eo qui praeest libera et ineffrenata processione absque necessitate, quinquaginta plagis inhibeatur. Operis peculiaris praesumptio’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

C plagis, possessio’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

alicuius rei quam non necessitas generaliter fratribus concessit, amissione eiusdem et C plagis coerceatur. Necessarium vero ac licitum aliquid facere dare accipere sine iussione XII plagis, nisi ratio aliqua defendat, ut supplex satisfactio remittat.

Qui comedens loquitur, VI plagis. Et cuius vox obstrepit de mensa ad mensam, sex plagis; si de domo foras vel de foris in domum sonuerit, XII plagis.

Egredi vel ingredi in domum aut opus facere sine oratione et signo crucis XII plagis, si aliter fuerit, V plagis.

Meum vel tuum dixisse, VI plagis.

Verbum contra verbum simpliciter dictum VI percussionibus, si ex contentione C plagis vel superpositio silentii.

Si ordinem psallendi non servaverit VI percussionibus.

Si statuto tempore taciturnitatis loqui praesumpserit sine necessitate, XVII plagis.

Si quid de supellectile monasterii per contemptum amiserit vel


p.166

dissipaverit quis, proprio sudore et operis adiectione restituat vel pro estimatione arbitrio sacerdotis superpositione paeniteat, aut una die in pane et aqua. Si non contemptu sed casu aliquo amiserit aut fregerit, non aliter neglegentiam suam quam publica diluat paenitentia, cunctis in sinaxi fratribus congregatis tamdiu prostratus in terram veniam postulabit, donec orationum consummetur sollempnitas, inpetraturus eam cum iussus fuerit abbatis iudicio de solo surgere. Eodem modo satisfaciat quisquis ad orationem vel opus aliquod arcersitus tardius occurerit.’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

Si decantans psalmum titubaverit, si superfluo, si durius, si contumacius responderit, superpositione. Si neglegentius obsequia iniuncta impleverit, superpositione. Si vel leviter murmuraverit, superpositione. Si lectionem operi oboedientiaeve preferens, superpositione. Si officia statuta segnius fuerit exsecutus, superpositione. Si demissa sinaxi non continuo ad cellam recurrerit, superpositione. Si cum aliquo ad modicum substiterit, superpositione. Si ad modicum temporis uspiam secesserit, superpositione. Si cum illo qui cellae suae cohabitator non est confabulari quantulumcumque praesumpserit, superpositione. Si alterius tenuerit manum, superpositione. Si oraverit cum illo qui est ab oratione suspensus, superpositione.’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

Si parentum quempiam vel amicorum saecularium viderit vel conlocutus ei fuerit sine iussione, si epistolam cuiuscumque susceperit, si tribuere presumpserit sine suo abbate, superpositione. Si inpedierit aliquem a necessarii facti expletione, superpositione. Si per ardorem mentis legitimum religionis excesserit modum, superpositione. Si alium ferventem a legitimo facto retinere teporis sui gratia praesumpserit, superpositione.’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

Hucusque et in similibus admissis procedit animadversio spiritalis,’’

cf. Cassian. Inst. iv. 16

ut increpatio quae fit a pluribus’’

2 Cor. 2. 6

peccanti proficiat in salutem et de cetero cautior et diligentior emendatione morum deo propitio salvatus existat.

Qui autem rixam commiserit, septem diebus peniteat. Qui vero suum praepositum dispexerit aut regulam blasfemaverit, foras repellendus est, nisi ipse dicat, ‘Paenitet me quod dixi.’ Si autem non se humiliaverit, XL diebus peniteat, quia superbiae morbo detinetur.

Verbosus taciturnitate damnandus est, inquietus mansuetudine,


p.168

gulosus ieiunio, somnolentus vigilia, superbus carcere, distitutor repulsione. Unusquisque iuxta quod meretur quoaequalia sentiat, ut iustus iuste vivat. Amen.

In omni loco et opere silentii regula magnopere custodiri censetur, ut omne quantum valuerit humana fragilitas, quae prono ad vitia praecipitari solet cursu oris, mundemur vitio, aedificationemque potius proximorum, pro quibus salvator noster Iesus sanctum effudit sanguinem, quam delacerationem absentium in pectore conceptam et otiosa [passim] verba, [de quibus iusto sumus retributori] rationem reddituri,’’

cf. Matt. 12. 36

ore promamus.

Haec superum volentibus carpere iter tendens alti ad fastigia summa,’’

Ovid Met. ii. 3

rudiumque hominum flagitiis atro ambientibus, uni adhaerere deo hac in tellure misso, statui visa. Immortalia nimirum sunt praemia accepturi cum gaudio summo nunquam decidente in aevum.

Explicit regula cenobialis sancti Columbani abbatis. Deo gratiam.

Paenitentiale