Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 10

De perfectione monachi

Monachus in monasterio vivat sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discat humilitatem ab alio patientiam. Unus enim silentium, alter doceat mansuetudinem. Non faciat quod vult, comedat quod iubetur, habeat auantum acceperit, operis sui pensum persolvat, subiciatur cui non vult. Lassus ad stratum veniat ambulansque dormitet, necdum expleto somno surgere compellatur. Passus iniuriam taceat, praepositum monasterii timeat ut dominum, diligat ut parentem, credat sibi hoc esse salutare quicquid ille praeceperit, nec de maioris


p.142

sententia iudicet, cuius officii est oboedire et implere quae iussa sunt,’’

[for the entire paragraph] cf. Hieron. Epist. cxxv. 15

dicente Moysi, Audi Israel’’

Deut. 6. 4

et cetera.

Finit regula.

Regula Coenobialis

  1. De confessione ante mensam sive lectorum introitum, et custodienda benedictione ad mensam, similiter et silentio.
  2. Ut lucerna signata fiat, et qui suum proprium aliquid dixerit, et de observatione cultelli ad mensam, et qui ministrando aliquid perdiderit, et de humiliatione in sinaxi, et qui perdiderit micas.
  3. De eo qui aliquid neglegenter perdiderit, et qui effuderit aliquid super mensam, et qui egrediens domum non se humiliaverit ad orationem, et qui obliviscitur orationem ante opus, et qui comedit sine benedictione, et qui regrediens domum non se curvaverit, et de eo qui haec omnia confessus fuerit.
  4. Qui in exordio psalmi bene non cantaverit, et qui calicem domini dentibus pertunderit, et qui ordinem suum non custodierit, et qui riserit in sinaxi, et qui eulogias accipit, et qui obliviscitur oblationem facere. De fabulis otiosis et de excusatione et de consilio contra consilium et de altare concusso.
  5. De eo qui profert sermonem altum, et qui se excusat, et qui fratri aliquid indicando contradicit, et quod excusantes se non sint filii dei.
  6. De eo qui superbum verbum dixerit, et qui profert sermonem altum, et qui abscondit alicuius crimen donec proferat illud in malum, et qui reprehendit alterius opera, et qui profert correptionem contra correptionem.
  7. De eo qui detrahit alterum et de contentioso, et qui reprehendit superiorem sibi, et de eo qui tristis fuerit, et qui consanguineum suum sollicitat ad malum, et qui vituperat alterius obsequium.
  8. De eo qui docet consanguineum suum contra seniorem suum, et qui priori suo causam suam contradicit, et qui non postulat veniam cum corripitur, et qui visitator vult esse aliorum, et qui coquinam visitant iniussi, et qui extra claustra egrediuntur, et qui conlocuntur invicem prohibiti, et qui dicunt quod non licet eis facere rogata, et de his qui dicunt ‘Facimus quod dicis,’ et qui scientes transgrediuntur, et cui ceciderit suum crismal.

  9. p.144

  10. De eo qui profert verbum otiosum, et de paenitentibus fratribus, et de minutis paenitentiis.
  11. De fratre qui inoboediens fuerit, et qui dicit et non facit, et qui murmurat, et qui veniam non petit aut se excusat, et qui duos fratres ad iracundiam provocat, et de mendatio, et qui contradicit fratri, et qui interrumpit mandatum, et qui neglegenter facit opus sibi iniunctum, et qui detractaverit abbatem suum, et qui aliquid obliviscitur foras vel perdiderit.
  12. De eo qui loquitur cum saeculare, et qui opus suum perficit et postea sine iussione aliquid fecerit, et de eo qui bilinguis fuerit, et qui manducaverit in domo aliena, et qui narraverit peccatum praeteritum, et qui de saeculo rediens et saecularia narraverit, et de eo qui consentit ei qui aliquid facit contra regulae praeceptum.
  13. De eo qui suscitat furorem fratri suo, et de eo qui non venit ad orationem super mensam, et qui dormierit ad orationem, et qui non responderit ‘Amen’, et qui transgressus fuerit horam, et qui non audierit sonitum orationis, et qui cum nocturno cingulo communicaverit.
  14. De eo qui quarta et sexta feria ante nonam manducaverit, et qui dixerit mendacium, et qui dormierit cum muliere in domo una, et qui non claudit ecclesiam post se, et qui sputaverit in ecclesia, et qui psallendi obliviscitur.
  15. De eo qui tardius ad aliquod signum venerit, et qui sonaverit post pacem, et qui velato capite intraverit, et qui non petit orationem, et qui manducat sine oratione, qui sonum fecerit dum oratur, et qui vel iram vel tristitiam retinet.
  16. De neglegentia sacrificiorum.
Diversitas culparum diversitatis paenitentiae medicamento sanari debet. Itaque, fratres karissimi