Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 9

De mortificatione (XIV)

Maxima pars regulae monachorum mortificatio est, quibus nimirum per scripturam praecipitur, Sine consilio nihil facias.’’

Ecclus. 32. 24

Ergo si nihil sine consilio faciendum, totum per consilium est interrogandum.’’

cf. Cassian. Conl. ii. 10

Inde etiam per Moysen praecipitur, Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, maiores tuos et dicent tibi.’’

Deut. 32. 7

Sed licet duris dura videatur haec disciplina, ut scilicet homo semper de ore pendeat alterius, certis tamen deum timentibus dulcis ac secura invenietur, si ex integro et non ex parte conservetur, quia nihil dulcius est conscientiae securitate et nihil securius est animae impunitate, quam nullus sibi ipsi per se potest tradere, quia proprie aliorum est examinis. Hoc namque defendit a timore iudicii, quod iam examinaverit iudicantis censura, cui alieni ponderis imponitur moles et totum portat quod suscipit periculum; maius enim, ut scriptum est, periculum iudicantis [quam eius qui] iudicatur.’’

cf. Matt. 7.1. et seq.

Quicumque itaque semper interrogaverit, si servaverit, numquam errabit, quia si alterius erraverit responsio, fides credentis et labor oboedientis non errabunt, neque mercede interrogantis carebunt. Nam si per se aliquid discusserit qui debuit interrogare, in hoc ipso arguitur errasse, quod iudicare praesumpsit qui debuit iudicari; etsi rectum fuerit, pravum illi deputabitur, dum per hoc a recto declinavit; quia nihil audet per se iudicare cuius officii est tantum oboedire.

Cum haec igitur ita sint, cavenda ubique est monachis superba libertas ac vera humilitas discenda sine murmuratione et haesitatione oboedientibus, quo iuxta domini verbum iugum [Christi] suave et onus [eius] leve [sentiant].’’

Matt. 11. 30

Alioquin donec Christi humilitatem discant, suavitatem iugi

p.140

eius et oneris illius levitatem non sentient: Humilitas enim cordis requies animae est vitiis ac laboribus fatigatae ac unicum illius de tot malis refrigerium, et quantum ad hanc considerationem tota de tantis foris vagis ac vanis attrahatur, tantum intus requiescit ac refrigeratur, ita ut etiam amara illi sint dulcia, ac dura et ardua ante habita plana ac facilia esse sentiat, mortificatio quoque, superbis ac duris intolerabilis, illi sit consolatio cui hoc solum placet quod humile ac mansuetum est. Sciendum autem est quod neque hanc martyrii felicitatem neque aliud quid utile superveniens poterit perfecte complere quis, nisi qui in hoc studium singulare posuerit, ut non inveniatur imparatus. Si enim iuxta hoc studium suas aliquas sectari aut nutrire voluerit intentiones, continuo interpositorum occupatione detentus turbatus totus sequi quo iussio ducit gratus semper non poterit, neque ut competit complere potest qui turbulentus est et ingratus.

Mortificationis igitur triplex est ratio: non animo discordare, non lingua libita loqui, non ire quoquam absolute. Suum est semper dicere seni quamvis contraria iubenti, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis,’’

Matt. 26. 39

iuxta exemplum domini salvatoris qui ait, Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit patris.’’

Ioann. 6. 38