Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 8

De discretione (IX)

Discretio monachis quam sit necessaria multorum error ostendit et aliquorum ruinae demonstrant, qui sine discretione incipientes et absque moderatrice scientia degentes vitam finire laudabilem non potuerunt;’’

cf. Cassian. Conl. ii. 2

quia sicut sine via tendentibus error evenit, ita sine discretione viventibus excessus in promptu est, qui semper virtutibus in medio inter utramque nimietatem positis contrarius est. Cuius impactio periculi res est, dum iuxta semitam discretionis directam inimici pravitatis offendicula ac diversorum errorum scandala ponunt.

(X) Orandus igitur iugiter est deus quo lumen verae discretionis largiatur ad illuminationem huius viae tenebris saeculi utrimque obscurissimis circumdatae, quo sui ad se sine errore veri adoratores possint has evadere tenebras. Discretio igitur discernendo nomen accepit eo quod ipsa in nobis discernit inter bona et mala, inter media quoque ac perfecta. Divisa namque sunt ab initio sicut lux et tenebrae utraque, id est bona et mala, postquam mala per diabolum boni depravatione esse coeperunt, sed per deum illuminantem prius ac postea dividentem. Inde Abel pius bona elegit, Cain vero impius mala incidit.

(XI) Bona deus fecit cuncta quae creavit, mala vero diabolus superseminavit dolosa calliditate ac subdola ambitionis intutae suasione. Quae sunt igitur bona? Illa scilicet, quae integra sunt ac incorrupta, sicut creata, permanserunt;’’

cf. Cassian. Conl. viii. 24

quae solus creavit deus et praeparavit, [iuxta apostolum,] ut in illis ambulemus; [quae sunt] opera bona, in quibus in Christo Iesu creati sumus,’’

cf. Eph. 2. 10

bonitas scilicet, integritas pietas iustitia veritas misericordia caritas pax salutaris laetitia spiritalis cum spiritus fructu—haec omnia cum fructibus suis bona sunt. His vero contraria mala sunt, scilicet malitia corruptela impietas iniustitia mendatium avaritia odium discordia amaritudo cum fructibus eorum multiplicibus, quae ab eis nascuntur. Innumerabilia enim sunt quae de utrisque contrariis, id est bonis et malis, procreantur.

(XII) Quod autem declinat a bonitate condita et integritate hoc primum malum est, quod est superbia malitiae primae; cui contraria est piae bonitatis


p.136

humilis existimatio suum creatorem agnoscentis et glorificantis, quod est rationabilis creaturae primum bonum. Sic et cetera per duplices sensim partes in immanem nominum silvam creverunt. Quae cum ita sint, tenenda sunt fortiter bona dei habentibus auxilium, quod semper orandum est per prospera et adversa, ne aut extollamur in prosperis in vanitatem, neque deiciamur in adversis in desperationem. Ideo continendum semper est ab utroque periculo, id est ab omni nimietate per temperantiam gloriosam et veram discretionem, quae christianae humilitati adhaeret et viam perfectionis veris Christi militibus aperit, discernendo scilicet semper in dubiis recte ac inter bona et mala ubique dividendo iuste, sive inter utraque foris, sive inter corpus intus et animam, sive inter opera et mores, sive inter curam et quietem, sive inter publica ac secreta. Mala itaque cavenda sunt similiter, superbia invidia mendatium corruptela impietas mala morum transgressio gula fornicatio cupiditas ira tristitia instabilitas vana gloria elatio detractio; bona quoque virtutum sectanda sunt, humilitas benignitas puritas oboedientia abstinentia castitas largitas patientia laetitia stabilitas fervor impigritia vigilantia taciturnitas, quae per fortitudinem sufferentem et temperantiam moderantem quasi in quadam ponderatrice discretionis statera statuenda in actu sunt operis assueti pro captu conatus nostri sufficientia ubique quaerentibus. Nam cui sufficientia non sufficiunt’’

cf. Sulp. Sev. Dial. i. 18

excessisse discretionis modum nulli dubium est, et quicquid ipsum modum excesserit vitium esse manifestum est.

(XIII) Igitur inter parvum et nimium rationabilis est in medio mensura, revocans semper ab omni utrimque superfluo, in omni re posita certum ubique necessitatis procurans ac inrationabile superfluae voluntatis declinans. Et haec mensura verae discretionis omnes nostros pondere trutinans iusto actus nequaquam nos deviare ab iusto permittet, neque, si illam vice ducis per directum semper sequamur, errorem pati. Dum enim de utraque parte semper est continendum iuxta illud dictum, Continete vos a dextris et a sinistris,’’

cf. Deut. 5. 32

in directum semper per discretionem tendendum est, id est per lumen dei, dicentibus saepius atque psalmistae

p.138

victoris versiculum cantantibus, Deus meus, illumina tenebras meas, quoniam in te eripiar a temptatione.’’

Ps. 17. 28

Temptatio enim est vita hominis super terram.’’

Iob 7. 1