Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 4

De paupertate ac de cupiditate calcanda (VI)

Monachis, quibus pro Christo mundus crucifixus est et ipsi mundo,’’

cf. Gal. 6. 14

cupiditas cavenda est, nimirum dum non solum superflua eos habere damnabile est, sed etiam velle. Quorum non census sed voluntas quaeritur; qui relinquentes omnia et Christum dominum cum timoris cruce cottidiani sequentes in caelis [habent] thesauros.’’

cf. Matt. 19. 21

Idcirco dum in caelis multum sunt habituri parvo extremae necessitatis censu in terris debent esse contenti, scientes lepram esse cupiditatem monachis imitatoribus filioram prophetarum ac discipulo Christi proditionem atque perditionem, apostolorum quoque dubiis sectatoribus mortem. Ideo ergo nuditas et facultatum contemptus’’

cf. Cassian. Inst. iv. 43

prima perfectio est monachorum, secunda vero purgatio vitiorum,’’

cf. Cassian. Conl. xiv. I

tertia perfectissima dei continuata dilectio ac divinorum iugis amor, qui terrenorum succedit oblivioni. Quae cum ita sunt, paucis [nobis] opus est [iuxta verbum domini] aut etiam uno.’’

Luc. 10. 42

Pauca namque sunt necessaria vera sine quibus non transigitur, aut etiam uno, quasi cibo iuxta litteram. Puritate autem sensus indigemus per gratiam Dei, ut intellegamus spiritaliter, quae sunt illa pauca caritatis, quae Marthae a domino suggeruntur.


p.128