Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 2

De Taciturnitate (IV)

Silentii regula diligenter custodienda decernitur, quia scriptum est: Cultus autem iustitiae silentium et pax.’’

Isa. 32. 17

Et ideo ne reatus de verbositate conquiratur, exceptis utilitatibus ac necessariis opus est ut taceatur, quia iuxta scripturam in multiloquio non deerit peccatum.’’

Prov. 10. 19

Idcirco salvator ait: Ex verbis tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.’’

Matt. 12.37

Iuste damnabuntur qui iusta dicere noluerunt cum potuerunt, sed mala iniusta impia inania iniuriosa incerta falsa contentiosa contumeliosa turpia fabulosa blasphema aspera ac flexuosa loqui garrula verbositate maluerunt. Tacendum igitur est de his et talibus et cum cautela et ratione loquendum est ne aut detractiones aut tumidae contradictiones in loquacitate vitiosa prorumpant.