Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Regula Monachorum

Rule 1

De oboedientia

Ad primum verbum senioris omnes ad oboediendum audientes surgere oportet, quia oboedientia deo exhibetur, dicente domino nostro Iesu Christo: Qui vos audit me audit.’’

Luc. 10.16

(II) Si quis igitur verbum audiens non statim surrexerit inoboediens iudicandus est. Qui autem contradixerit contumaciae crimen incurrit, et ideo non solum inoboedientiae reus est, sed etiam contradictionis aditum aliis aperiens’’

Cf. Basil. (transl. Rufin.) Interrog. 69

multorum

p.124

destructor aestimandus est. (III) Si quis vero murmuraverit, et ipse tamquam non ex voto oboediens inoboediens putandus est. Idcirco opus eius abiiciatur,’’

cf. Basil. Interrog. 71

donec illius bona voluntas cognoscatur. Oboedientia autem usque ad quem modum definitur? Usque ad mortem’’

cf. Basil. Interrog. 65, Cassian. Inst. xii. 28

certe praecepta est, quia Christus usque ad mortem oboedivit patri pro nobis. Quam ipse nobis per apostolum insinuat dicens: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu. Qui cum informa dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo; sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, et specie inventus ut homo humiliavit semet ipsum, factus oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis.’’

Phil. 2. 5-8

Nihil itaque recusandum est oboedientibus veris Christi discipulis, quamvis durum et arduum sit, sed cum fervore, cum laetitia arripiendum est, quia si talis non fuerit oboedientia, non erit acceptabilis domino qui ait: Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.’’

Matt. 10. 38

Et ideo dicit de digno discipulo: ut Ubi ego sum, ibi et minister meus mecum.’’

Ioann. 12. 26