Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 22

De alia angelorum sancto manifestata viro apparitione; quos sanctae ejus animae obviare incipientes quasi mox de corpore viderat migraturae

ALIO in tempore, dum vir beatus in Ioua commaneret insula, quadam die sancta facies ejus subita mirifica et laetifica hilaritate effloruit, oculosque ad coelum elevans, incomparabili repletus gaudio, valde laetificabatur. Tum post modicum alicujus momentioli intervallum, illa sapida et suavis laetificatio in maestam convertitur tristificationem. Duo vero viri, qui eadem hora ejus turgurioli ad januam stabant, quod in eminentiore loco erat fabricatum, et ipsi cum eo valde tristificati, quorum unus Lugneus erat Mocublai, alter vero Pilu nuncupabatur, Saxo, causam ipsius subitae laetationis inquirunt, et illius subsequentis maestitiae. Ad quos Sanctus sie profatur, ‘Ite in pace, nec illius laetaminis causam, nec etiam tristificationis, a me nunc inquiratis manifestari.’ Quo audito, illacrymati, ingeniculantes, prostratis in terra vultibus, suppliciter rogant, scire volentes aliquid de illa re quae hora eadem Sancto erat revelata. Quos valde tristificatos videns, ‘Quia vos,’ ait, ‘amo, tristificari nolo. Promittere prius debetis ne ulli hominum sacramentum quod inquiritis in vita mea prodatis.’ Qui continuo, secundum ejus commendationem, prompte promiserunt. Et post talem promissionem vir venerandus sic ad eos proloquitur, ‘Usque in hunc,’ inquiens, ‘praesentem diem, meae in Britannia peregrinationis terdeni completi sunt anni. Interea multis ante diebus a Domino meo devote postulavi, ut in fine tricesimi hujus praesentis anni me de meo absolveret incolatu, et ad coelestem patriam illico advocaret. Et haec fuit mei causa laetaminis, de qua vos me maesti interrogatis. Angelos enim sanctos de excelso vidi missos throno ad meam de carne animam obvios educendam. Sed ecce nunc, subito retardati, ultra nostrae fretum insulae stant in rupe, scilicet volentes ad me de corpore advocandum appropiare. Sed propius accedere non permittuntur, mox ad coelorum summa repedaturi; quia Dominus quod mihi totis viribus roganti donavit, ut hac in die ad ipsum de mundo transirem, multarum magis ecclesiarum pro me orationes exaudiens, dicto citius immutavit. Quibus scilicet ecclesiis exorantibus sic a Domino donatum est, ut, quamlibet contra meam voluntatem, quatuor ab hac die mihi in carne manenti superaddantur anni. Haec talis mihi maesta retardatio hodiernae tristificationis non immerito causa fuit. Quibus videlicet quatuor futuris, Deo propitio, terminatis in hac vita annis, subita emigratione, nulla praecedente corporis molestia, cum sanctis mihi obviaturis illo in tempore angelis, ad Dominum laetus emigrabo.’ Secundum haec verba, vir venerabilis, quae non sine magno gemitu et maerore, ut traditur, necnon et ingenti lacrimabilitate, prolocutus est, quatuor postea annis in carne mansit.