Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 15

De angelo domini, qui alicui fratri lapso de monasterii culmine rotundi in roboreti campo opportune tam cito subvenerat

ALIO in tempore, vir sanctus, dum in turguriolo suo scribens sederet, subito ejus immutata facies, et hanc puro de pectore promit vocem, dicens, ‘Auxiliare, auxiliare.’ Duo vero fratres ad januam stantes, videlicet Colgu, filius Cellachi, et Lugneus Mocublai, causam talis subitae interrogant vocis. Quibus vir venerabilis hoc dedit responsum, inquiens, ‘Angelo Domini, qui nunc inter vos stabat, jussi ut aliqui ex fratribus de summo culmine magnae domus lapso tam cito subveniret, quae his in diebus in Roboreti Campo fabricatur.’ Hocque consequenter Sanctus intulit famen inquiens, ‘Valde admirabilis et pene indicibilis est angelici volatus pernicitas, fulgureae, ut aestimo, celeritati parilis. Nam ille coelicola, qui hinc a nobis nunc, illo viro labi incipiente, avolavit, quasi in ictu oculi, priusquam terram tangeret, subveniens, eum sublevavit; nec ullam fracturam aut laesuram ille qui cecidit sentire potuit. Quam stupenda, inquam, haec velocissima et opportuna subventio, quae, dicto citius, tantis maris et terrae interjacentibus spatiis, tam celerrime effeci potuit.’