Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 6

De angelorum apparitione alicujus beati Britonis animam ad coelum vehentium

ALIO in tempore cum vir sanctus in Ioua commoraretur insula, quidam de suis monachis, Brito, bonis actibus intentus, molestia correptus corporis, ad extrema perductus est. Quem cum vir venerandus in hora sui visitaret exitus, paulisper ad lectulum ejus assistens, et ei benedicens, ocyus domum egreditur, nolens videre morientem. Qui eodem momento post sancti de domu secessum viri praesentem finiit vitam. Tum vir praedicabilis, in plateola sui deambulans monasterii, porrectis ad coelum oculis, diutius valde obstupescens, admirabatur. Quidam vero frater, Aidanus nomine, filius Libir, bonae indolis et religiosus homo, qui solus de fratribus eadem adfuit hora, flexis genibus, rogare coepit ut Sanctus eidem tantae admirationis causam intimaret. Cui Sanctus, ‘Nunc sanctos angelos in aere contra adversarias potestates belligerare vidi; Christoque agonothetae gratias ago quia victores angeli animam hujus peregrini, qui primus apud nos in hac insula mortuus est, ad coelestis patriae gaudia evexerunt. Sed hoc quaeso sacramentum nemini in vita mea reveles.’