Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 1

IN Primo ex his tribus libellis libro, ut superius commemoratum est, de Propheticis Revelationibus quaedam breviter succincteque, Domino navante, descripta sunt. In Secundo superiore, de Virtutum Miraculis, quae per beatum declarata sunt virum, et quae, ut saepe dictum est, plerumque prophetationis comitatur gratia. In hoc vero Tertio, de Angelicis Apparitionibus, quae vel aliis de beato viro, vel ipsi de aliis, revelatae sunt; et de his, quae utroque, quamlibet disparili modo, hoc est, ipsi proprie et plenius, aliis vero improprie, et ex quadam parte, sunt manifestatae, hoc est extrinsecus et explorative, in iisdem tamen, vel angelorum vel coelestis visionibus lucis: quae utique talium discrepantiae visionum suis caraxatae locis inferius clarebunt. Sed nunc, ut a primordiis beati nativitatis viri easdem describere angelicas apparitiones incipiamus:

ANGELUS Domini in somnis genitrici venerabilis viri quadam nocte inter conceptum ejus et partum apparuit, eique quasi quoddam mirae pulchritudinis peplum adsistens detulit; in quo veluti universorum decorosi colores florum depicti videbantur; quodque post aliquod breve intervallum ejus de manibus reposcens abstulit; elevansque et expandens in aere dimisit vacuo. Illa vero de illo tristificata sublato, sic ad illum venerandi habitus virum, ‘Cur a me,’ ait, ‘hoc laetificum tam cito abstrahis pallium?’ Ille consequenter, ‘Idcirco,’ inquit, ‘quia hoc sagum alicujus est tam magnifici honoris, apud te diutius retinere non poteris.’ His dictis, supra memoratum peplum mulier paulatim a se elongari volando videbat, camporumque latitudinem in majus crescendo excedere, montesque et saltus majore sui mensura superare; vocemque hujuscemodi subsecutam audierat, ‘Mulier noles tristificari, viro enim cui matrimoniali es juncta foedere talem filium editura es floridum, qui quasi unus prophetarum Dei inter ipsos connumerabitur, innumerabiliumque animarum dux ad coelestem a Deo patriam est praedestinatus.’ In hac audita voce mulier expergiscitur.