Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 45

De pluvia post aliquot siccitatis menses beati ob honorem viri super sitientem, Domino donante, terram effusa

ANTE annos namque ferme quatuordecim, in his torpentibus terris valde grandis verno tempore facta est siccitas jugis et dura, in tantum ut illa Domini in Levitico coaptata populis comminatio videretur imminere, qua dicit, ‘Dabo coelum vobis desuper sicut ferrum, et terram aeneam. Consumetur incassum labor vester; nec proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt;’ et caetera. Nos itaque haec legentes, et imminentem plagam pertimescentes, hoc inito consilio fieri consiliati sumus, ut aliqui ex nostris senioribus nuper aratum et seminatum campum cum sancti Columbae candida circumirent tunica, et libris stylo ipsius descriptis; levarentque in aere, et excuterent eandem per ter tunicam, qua etiam hora exitus ejus de carne indutus erat; et ejus aperirent libros, et legerent in Colliculo Angelorum, ubi aliquando coelestis patriae cives ad beati viri condictum visi sunt descendere. Quae postquam omnia juxta initum sunt peracta consilium, mirum dictu, eadem die coelum, in praeteritis mensibus, Martio videlicet et Aprili, nudatum nubibus, mira sub celeritate ipsis de ponto ascendentibus illico opertum est, et pluvia facta est magna, die noctuque descendens; et sitiens prius terra, satis satiata, opportune germina produxit sua, et valde laetas eodem anno segetes. Unius itaque beati commemoratio nominis viri in tunica et libris commemorata multis regionibus eadem vice et populis salubri subvenit opportunitate.