Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 42

De quodam Lugneo guberneta, cognomento Tudida, quem sua conjux odio habuerat deformem; qui in Rechrea commorabatur insula

ALIO in tempore, cum vir sanctus in Rechrea hospitaretur insula, quidam plebeius ad eum veniens, de sua querebatur uxore, quae, ut ipse dicebat, odio habens, eum ad maritalem nullo modo admittebat concubitum accedere. Quibus auditis, Sanctus, maritam advocans, in quantum potuit, eam hac de causa corripere coepit, inquiens, ‘Quare, mulier, tuam a te carnem abdicare conaris, Domino dicente, ‘Erunt duo in carne una?’ itaque caro tui conjugis tua caro est.’ Quae respondens, ‘Omnia,’ inquit, ‘quaecunque mihi praeceperis, sum parata, quamlibet sint valde laboriosa, adimplere, excepto uno, ut me nullo compellas modo in uno lecto dormire cum Lugneo. Omnem domus curam exercere non recuso, aut, si jubeas, etiam maria transire, et in aliquo puellarum monasterio permanere.’ Sanctus tum ait, ‘Non potest recte fieri quod dicis, nam adhuc viro vivente alligata es a lege viri. Quos enim Deus licite conjunxit nefas est separari.’ Et his dictis, consequenter intulit, ‘Hac in die tres, hoc est, ego et maritus, cum conjuge, jejunantes Dominum precemur.’ Illa dehinc, ‘Scio,’ ait, ‘quia tibi impossibile non erit ut ea quae vel difficilia, vel etiam impossibilia videntur, a Deo impetrata donentur.’ Quid plura? Marita eadem die cum Sancto jejunare consentit, et maritus similiter: nocteque subsequente Sanctus insomnis pro eis deprecatus est; posteraque die Sanctus maritam praesente sic compellat marito, ‘O femina, si, ut hesterna dicebas die, parata hodie es ad feminarum emigrare monasteriolum?’ Illa, ‘Nunc,’ inquit, ‘cognovi quia tua Deo de me est audita oratio; nam quem heri oderam, hodie amo; cor enim meum hac nocte praeterita, quo modo ignoro, in me immutatum est odio in amorem.’ Quid moramur? ab eadem die usque ad diem obitus, anima ejusdem maritae indissociabiliter in amore conglutinata est mariti, ut illa maritalis concubitus debita, quae prius reddere renuebat, nullo modo deinceps recusaret.