Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 32

De Finteni filii Aido in extremis positi sanitate

ALIO quoque in tempore, Sanctus quum trans Britannicum iter ageret Dorsum, quidam juvenis, unus comitum, subita molestatus aegrimonia, ad extrema usque perductus est, nomine Fintenus: pro quo commilitones Sanctum maesti rogitant ut oraret. Qui statim, eis compatiens, sanctas cum intenta oratione expandit ad coelum manus, aegrotumque benedicens, ait, ‘Hic, pro quo interpellatis, juvenculus vita vivet longa; et post omnium nostrum qui hic adsumus exitum superstes remanebit, in bona moriturus senecta.’ Quod beati viri vaticinium plene per omnia expletum est: nam idem juvenis, illius postea monasterii fundator, quod dicitur Kailli-au-inde, in bona senectute praesentem terminavit vitam.