Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 9

De aqua quae Sancto orante ex dura producta est petra

ET quia paulo superius aquatici facta est mentio elementi, silere non debemus etiam alia miracula, quae per Sanctum Dominus ejusdem in re, licet diversis temporibus et locis, creaturae peregit. Alio namque in tempore, cum Sanctus in sua conversaretur peregrinatione, infans ei per parentes ad baptizandum offertur iter agenti; et quia in vicinis aqua non inveniebatur locis, Sanctus, ad proximam declinans rupem, flexis genibus paulisper oravit, et post orationem surgens, ejusdem rupis frontem benedixit; de qua consequenter aqua abundanter ebulliens fluxit; in qua continuo infantem baptizavit. De quo etiam baptizato haec, vaticinans, intulit verba, inquiens, ‘Hic puerulus usque in extremam longaevus vivet aetatem; in annis juvenilibus carnalibus desideriis satis serviturus, et deinceps Christianae usque in exitum militiae mancipandus, in bona senectute ad Dominum emigrabit.’ Quae omnia eidem viro juxta Sancti contigerunt vaticinium. Hic erat Lugucencalad, cujus parentes fuerant in Artdaib Muirchol, ubi hodieque fonticulus, sancti nomine Columbae pollens, cernitur.