Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 6

De his quae in Dorso Ceate peractae sunt diversorum sanitatibus morborum

VIR vitae praedicabilis, sicuti nobis ab expertis traditum est, diversorum languores infirmorum, invocato Christi nomine, illis in diebus sanavit, quibus, ad regum pergens condictum in Dorso Cette, brevi commoratus est tempore. Nam aut sanctae manus protensione, aut aqua ab eo benedicta, aegroti plures aspersi, aut etiam fimbriae ejus tactu amphibali, aut alicujus rei, salis videlicet vel panis, benedictione accepta, et lymphis intincta, plenam credentes recuperarunt salutem.