Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 3

De segete post medium aestatis tempus seminata, et in exordio Augusti mensis, sancto orante, messa, in Ioua conversante insula

ALIO in tempore Sanctus suos misit monachos ut de alicujus plebeii agellulo virgarum fasciculos ad hospitium afferrent construendum. Qui cum ad Sanctum, oneraria repleta navi de supradictis virgularum materiis, reversi venirent, dicerentque plebeium ejusdem causa dispendii valde contristatum; Sanctus consequenter praecipiens dicit, ‘Ne ergo illum scandalizemus virum, ad ipsum a nobis bis terni deferantur hordei modii, eosdemque his in diebus arata ipse seminet in terra.’ Quibus ad plebeium, Findchanum nomine, juxta Sancti jussionem, missis, et coram eo cum tali commendatione adsignatis, gratanter accipiens, it, ‘Quomodo post medium aesteum tempus seges seminata, contra hujus naturam terrae, proficiet?’ Marita e contra, ‘Fac,’ ait, ‘secundum Sancti mandatum, cui Dominus donabit quodcunque ab eo postulaverit.’ Sed et qui missi sunt simul hoc addiderunt dicendo, ‘Sanctus Columba, qui nos ad te cum hoc misit munere, hoc mandatum per nos de tua commendavit segete, dicens, ‘Homo ille in omnipotentia Dei confidat: seges ejus, quamvis de mense Junio duodecim praemissis diebus seminata, in principiis Augusti mensis metetur.’’ Obsequitur plebeius arando et seminando; et messem, quam supradicto in tempore contra spem seminavit, cum omnium admiratione vicinorum in exordio Augusti mensis maturam, juxta verbum Sancti, messuit, in loco terrae qui dicitur Delcros.