Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 32

De quodam presbytero sancti viri prophetatio

ALIO in tempore Sanctus, cum in Scotiensium paulo superius moraretur memorata regione, casu Dominica die ad quoddam devenit vicinum monasteriolum quod Scotice Tiroit vocitatur. Eadem proinde die quendam audiens presbyterum sacra eucharistiae mysteria conficientem, quem ideo fratres, qui ibidem commanebant, ad missarum elegerant peragenda sollemnia, quia valde religiosum aestimabant, repente hanc formidabilem de ore profert vocem, ‘Munda et immunda pariter nunc permisceri cernuntur, hoc est, munda sacrae oblationis mysteria per immundum hominem ministrata, qui in sua interim conscientia aliquod grande occultat facinus.’ Haec qui inerant audientes tremefacti nimis obstupuere. Ille vero de quo haec dicebantur verba coram omnibus peccantiam compulsus est suam confiteri. Christique commilitones, qui in ecclesia Sanctum circumstantes occulta cordis audierant manifestantem, divinam in eo scientiam cum magna admiratione glorificarunt.