Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 11

11

COLGIUS vero, ad Sanctum reversus, per aliquot dies apud eum commoratus, de fine sui interrogans temporis, hoc a Sancto audit responsum: ‘In tua, quam amas, patria primarius alicujus ecclesiae per multos eris annos; et si forte aliquando tuum videris pincernam in coena amicorum ludentem, hauritoriumque in gyro per collum torquentem, scito te mox in brevi moriturum.’ Quid plura? Haec eadem beati viri prophetatio sic per omnia est adimpleta, quemadmodum de Colgio eodem est prophetata.