Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 10

De Colcio, Aido Draigniche filio, a nepotibus Fechureg orto; et de quodam occulto matris ejus peccato, prophetia Sancti

ALIO in tempore, supramemoratum Colgium, apud se in Ioua commorantem insula, Sanctus de sua interrogat genitrice, si esset religiosa, an non. Cui ipse inquiens ait, ‘Bene moratam, et bonae famae, meam novi matrem.’ Sanctus tum sic prophetice profatur, ‘Mox, Deo volente, ad Scotiam profectus, matrem diligentius de quodam suo pergrandi peccato interroga occulto, quod nulli hominum confiteri vult.’ Qui, haec audiens, obsecutus, ad Hiberniam emigravit. Proinde mater, ab eo studiose interrogata, quamlibet primule infitiens, tamen suum confessa est peccatum, et juxta Sancti judicationem, poenitudinem agens, sanata, de se quod Sancto manifestatum est valde mirata est.