Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 9

De duobus pueris, quorum unus, juxta verbum sancti, in fine hebdomadis obiit, prophetia sancti

ALIO in tempore duo quidam plebei ad Sanctum in Ioua commorantem insula deveniunt; quorum unus, Meldanus nomine, de filio suo qui praesens erat Sanctum interrogat, quid ei esset futurum. Cui Sanctus sic profatur: ‘Nonne sabbati dies hodierna est? filius tuus sexta feria, in fine morietur septimanae, octavaque die, hoc est, sabbato, hic sepelietur.’ Alter proinde plebeius, nomine Glasdercus, et ipse de filio quem ibidem secum habuit nihilominus interrogans, talem Sancti audit responsionem: ‘Filius tuus Ernanus suos videbit nepotes et in hac insula senex sepelietur.’ Quae omnia, secundum verbum Sancti, de pueris ambobus, suis plene temporibus sunt expleta.