Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 5

De periculo sancti Colmani episcopi, Mocusilni, in mari juxta insulam quae vocitatur Rechru

ALIA itidem die sanctus Columba, in sua commanens matrice ecclesia, repente in hanc subridens erupit vocem, dicens: ‘Columbanus, filius Beognai, ad nos transnavigare incipiens, nunc in undosis Charybdis Brecani aestibus valde periclitatur; ambasque ad coelum, in prora sedens, palmas elevat; turbatum quoque et tam formidabile pelagus benedicit: quem tamen Dominus sic terret, non ut navis naufragio, in qua ipse residet, undis obruatur; sed potius ad orandum intentius suscitetur, ut ad nos, Deo propitio, post transvadatum perveniat periculum.’