Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 35

Quodam die beatissima virgo {MS fo 112c} Yta in senectute venerabili, collectis virginibus suis ante se, indicans obitum suum prope esse, lenis ait eis: ‘Abbas Cluana meic Noys, Mac Nisse, misit nuncios ad


p.130

me, ut reducerent aquam benedictam a me abbati Aenguso, qui valde infirmatur; quia sperant sanitatem illi, si ita contigisset ut ipse biberet aquam consecratam a me. Modo benedicam aquam illis; tristes nuncii sunt; et dicite eis, quia ego benedixi aquam ipsam. En enim ego moriar, antequam ipsi huc venient; et antequam ad domum redeant, ipse sanctus Aengus ad celum migrabit.’ Et sic hec omnia contingerunt, secundum vaticinium felicissime prophetisse Yte.