Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 33

Hiis itaque transactis, bellum magnum commotum est genti Hua Conaill a plurimis inimicis. Gens vero supradicta, presente sua matrona, beata Yta, auxilium Dei per ipsam petivit contra maximam multitudinem inimicorum. Tunc beata Yta compaciens illis, rogabat Deum, dicens: ‘Sancta Trinitas et inseparabilis Unitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, paucis et miseris meis hominibus, qui me benigne in tuo nomine in suis finibus sumpserunt, et me matronam suam receperunt, subveni auxilio; quibus non est auxilium humanum contra hanc nimiam multitudinem occidentalis Mumenie.’ Gens Hua Conaill, confidens orationibus beatissime Yte, audacter exivit contra maximam multitudinem inimicorum, et pugnavit animose. Et bellantes invicem in vulneribus maximis, illi Dei adiutorio evidenter


p.129

per orationem sanctissime Yte in fugam bello versi sunt, et gens Hua Conaill maximam stragem fecit in eis. Et victoriosissime bello gens Hua Conaill revertens gratias egit Deo et beatissime Yte matrone sue pro victoria sibi concessa. Victores Christi pauci contra plurimos erant, quia pro eis oravit sancta 'Yta'. Tunc beatissima Yta uni de ministris suis dixit: ‘Perge ubi bellum gestum est, et quere ibi illum qui promisit mihi agere 'penitentiam', et adhuc non egit; et invenies eum in str[a]ge belli latitantem et vulneratum.’ Ille enim erat miles, et in prima acie belli vulneratus est. Et invenit eum nuncius virginis, sicut ipsa indicavit ei. Reduxitque eum ad beatam Ytam; et benigne ab ea susceptus, sanatus est a vulneribus suis. Et postea ille egit dignam penitentiam, secundum iussionem beatissime virginis Yte, et in vita beata obiit.