Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 32

Prophetia sancte Yte in multis miraculis ostensa est, sicut in hoc miraculo audietis. Quodam die Christi virgo Yta dixit familie 'sue': ‘Que verba audio? Aspicite qui venerunt ad locum nostrum.’ Ieruntque sui foras, et viderunt duos uterinos fratres sibi notos satis. Et redientes dixerunt ancille Dei: ‘Hii sunt duo fratres de hac terra, quos bene novimus.’ Tunc prophetissa mirabilis, beata Yta, gemens, ait: ‘Ve ve illis, et dolor mihi de ipsis crescit; quia alter alterum cito occidet.’ Quod iam ita probavit eflfectus. [Et]enim frater fratrem manibus suis occidit. Deinde malefactor 'ille' alligatus est in vinculis a duce regionis Hua Conaill, ad mortem cito tradendus. Set Christi virgo miserta est ei, dicens: ‘Tristis erit infelix mater illorum, dum amisit primum, et si hunc amiserit, privata ambobus. Etiam Filius Dei, quem diligit anima mea, non vult hunc perire in peccatis suis, set seruare ad veniam.’ Postea misit ad predictum ducem, rogans eum sibi illum dimitti. Et missus est homo ille ad eam, dicentes ei nuncii: ‘Solve eum virgo Dei, et accipe in fidem tuam, si tibi bonum videtur; et si quid mali fecerit contra regnum, super te constabit. Tolle ergo eum, et agat penitentiam.’ Respondit eis sancta Yta: ‘Scio quod non egerit cicius penitentiam, set postea tamen bene penitebit.’ Quod ita factum est. Nam statim dimissus reus noluit agere penitentiam, set sicut sancta Yta predixit. Sponsa Christi expectabat eam pacienter, non iam coactam sed {MS fo 112b} spontaneam, quia Deus dimisit unumquemque in suo arbitrio.