Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 31

Alio tempore sanctus Luchtichernus et sanctus Lasreanus, abbates, dixerunt ad invicem: ‘Eamus visitare famulam Dei, sanctam Ytam.’ Tunc quidam adolescens stulte et insipienter dixit eis: ‘Quid est vobis, sapientibus et magnis viris, ire ad anum illam vetustam?’ Increpantes illum sancti, dixerunt ei: ‘Male loqu[u]tus es, frater; iam enim prophetissa Dei noverit quod tu dixisti.’ Deinde perrexerunt sancti ad beatam Ytam, ducentes illum iuvenem secum. Venientes autem ad ostium monasterii, virgines sanctum Luchtichernum agnoverunt, quia ipse frequenter visitabat beatissimam Ytam; et intrantes nunciaverunt Christi sponse, dicentes: ‘Bona est dies nobis hodie, quia sanctus Luchtichernus visitat te.’ Respondit eis mater sancta: ‘Non minor est apud Deum, qui cum ipso venit, id est sanctus Lasreanus filius Colmani, quem non salutastis, quia eum non cognovistis.’ Per Spiritum enim sancta Yta novit eum nomine et merito, quem nunquam vidit. Et venientes ad beatam Ytam, ut benediceret eos, ilico famula Dei illi iuveni predicto ait: ‘Cur tu


p.128

venisti ad anum vetustam, cum dixisti, quid prodesset sanctis venire ad me?’ Tunc ille egit penitentiam, rogantes sancti pro eo. Manentes ibi sancti feliciter triduo, accepta licentia et benedictione a felicissima Yta, ad sua redierunt.