Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 30

Quodam die homo secularis, de morte filii sui valde contristatus, venit ad sanctam Ytam lacrimans, affirmansque rustice, et dicens: ‘Scias hoc, sancta Dei, pro certa re, quia non recedam de habitaculo tuo, et ululare non cessabo, donec filium meum mortuum resuscites.’ Respondit ei leniter beata Yta: ‘Quod petis a me, O homo, non est mee virtutis, set apostolorum est eorumque similium.’ Tunc dixit vir ille: ‘Inde maxime doleo, quia prepedita est lingua filii mei ante mortem suam, ut non potuisset Deum confiteri, nec ulla verba nobis loqui. Peto ergo a te, ut sanctam Trinitatem roges, ut iterum filius meus saltim uno die 'vivat', ut et possim audire verba eius.’ Respondit ei beata Yta: ‘Quanto tempore contentus eris, {MS fo 112a} si Dominus pius, qui mortuos suscitat, miseriatur tui, et resuscitaverit filium tuum?’ Ille ait: ‘Gratum habeo etiam unius diei tempus.’ Dixit ei ancilla Christi: ‘Septem annis et septem mensibus et septem diebus vivet.’ Postea ille mortuus, orante beata virgine, ilico surrexit et nec minus nec plus vixit, nisi sicut predictum est ei per os prophetice virginis.