Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 29

Quodam tempore avunculus sancte Yte mortuus est, qui octo filios habuit. Illi habitabant in regione na n-Desi. Misitque ad eos de terra Hua Conaill ancilla Dei, vocans illos. Qui venientes, alloqu[u]ta est eos 'Christi sponsa', dicens: ‘Avunculus meus, pater vester, mortuus est; heu nobis, quia in penis infernalibus pro commissis suis torquetur. Mihi autem divinitus ostensum est, quomodo cruciatur; set agamus aliquid pro salute anime sue, ut possit erui. Facite ergo quod dico; id est, ut det unusquisque vestrum per hunc totum annum cotidie panes cum alimento carnis vel butyri pro anima eius, et totidem lucernas; et in fine anni revertimini ad me.’ Illi silicet erant divites. Feceruntque, sicut precepit eis Christi famula, et reversi sunt post annum ad beatam Ytam. Dixit eis Dei famula: ‘Pater vester ex undis inferni dimedia parte extractus est per munera vestra et orationes meas. Nunc ite, et paria munera date hoc anno, et iterum venite ad me.’ Et ita fecerunt. Venientes iterum, sic loqu[u]ta est eis virgo Christi: ‘Pater vester ex


p.127

toto inferno creptus est; set modo nudus est, absque vestimento, quia nemini in Christi nomine dedit vestimentum. Ergo facite elymosinas de vestimentis, ut possit indui.’ Illi elymosinas de vestimentis dantes per annum illum, reversi sunt ad sanctam Ytam. Quibus illa ait: ‘Pater vester modo requiem habet per munera vestra et postulaciones meas, ymmo per Dei misericordiam. Vos ergo custodite ab illicitis secularibus pro quibus pater vester cruciatus est.’ At illi, gratulantes Deo et ancille eius, redierunt ad sua.