Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 27

Alio tempore in cella sanctimonialium que dicitur Doyre Cusgryd, orta est questio inquietissima de furto quod ibi factum est. Requirebatur iam illud ab unaquaque illarum. Negantibus itaque cunctis, dixit abbatissa illius loci filiabus suis: ‘Eamus ad beatam Ytam; et credo quod solvetur per illam hec questio obscura.’ Nam displicuit illi, quia hec tota opinio venit super unam innocentem virginem Christi. Postea perrexit ad beatam Ytam; et Yta prophetice


p.126

familie sue dixit: ‘Preparate epulas et balneum, quia Christi ancille veniunt ad nos hodie.’ Postea ille venientes intraverunt per ordinem ad sanctissimam Ytam, osculantes eam. Illa autem, ad quam erat opinio, non ausa est 'propius' ad famulam Dei accedere, quamvis erat innocens et pure conscientie. Tunc beata Yta dixit ei: ‘Veni innocentissima Christi virgo, et da mihi osculum; certum est quod non tulisti furtum quod queritur a te.’ Ilico ille virgines in Christi nomine rogaverunt sanctam Ytam, ut indicaret eis personam que furata est illud. Respondit eis beata Yta: ‘Illa que pro alia culpa apud vos in penitentia possita est, ipsa furata est illud, et abscondit inter lignum veli et pratum suum.’ {MS fo 111d} Et addidit dicens: ‘Illud invenietis incolume; set que furata est illud, non manebit in cella vestra. Set, ut propheta dicit: ‘Frons meretricis facta est ei.’’ Et ita omnia fuerunt. Nam illud inventum est; et illa infelix, deserens habitum suum, apud silvaticos in fornicatione constuprata permansit.