Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 26

Quodam tempore venit vir quidam dives secularis ad beatam Ytam, dicens: ‘Rogo te, sancta Dei, ut eque mee masculos pullos albi capitis et rubei coloris pariant hoc anno.’ Respondit ei sancta Yta: ‘Non est mee parvitatis, quod dicis; set Dei est facere de elementis suis, quod vult.’ Tunc ille gravius rogavit eam, dicens: ‘Pete Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, qui Deus trinus et unus celi et terre, maris et hominum, vestium et peccorum colores coloravit, ut ipse efficiat colores pullorum, sicut ego volo.’ Ait ei ancilla Dei: ‘Quia tu credis sic in Deum, ita erunt pulli tui hoc anno, sicut vis.’ Ille de tali prophetia gaudens, exivit; et evenerunt ei omnia, sicut dixit ancilla Dei.