Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 25

Quidam vir occidit fratrem suum; et tactus penitentia, venit ad sanctam Ytam, et egit penitudinem secundum iussionem eius. Et ait ei beatissima Yta, videns animum eius devotum esse: ‘Si adheseris meis verbis, non subita morte morieris, set ad vitam migrabis [eternam].’ Contigit iam ei postea ire cum duce suo in bellum, quia miles erat; et, gravato bello contra suos, ipse inter ceteros occissus est. Hoc audiens beata Yta ait: ‘Ego promisi viro illi cursum vite sue feliciter consum[m]are, quia servat que ego precepi ei.’ Et ait ministris: ‘Ite, et a me in Dei nomine mei in strage vocate eum vocabulo suo; et credo quia resurget ad vos.’ Illi ita agentes, ipse surrexit de cede, quasi nunquam esset iugulatus. Cucurritque ad quesitores suos, et venit cum eis ad beatam Ytam; et postea evenit ei, sicut promissit famula Domini.