Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 24

Fuit quedam virgo in campo Lyffe, Rychena nomine, que sanctum alumpnum, cui nomen erat Columbanus, habuit. Qui Columbanus ad insulam Yth3 ad sanctum Columbam pergens, illic gradum episcopalem accepit, et iterum ad suam patriam reversus est. Qui veniens ad nutricem suam, sanctam Richenam, dixit ei beata virgo: ‘Fili mi, magna egritudine dulcis filia mea vexatur; et ideo mecum veni ad sanctam Ytam, ut te benedicat, et ut sodali tue subveniat.’ Itaque episcopus hoc gratanter suscepit. Postea possitis equis in curru, episcopus et sua nutrix cum suis commitibus viam carpebant. Set dyabolus multum in via cepit insidias eis facere. Beata Yta prophetissa sue familie dixit: ‘Preparate balneum et convivium, quia hodie sancti hospites ad nos venient de longinqua terra Laginensium.’ Illo iam die illi pervenerunt illuc, et ilico ait Yta: ‘Veniat episcopus ad me, et ponat manum, benedicens capud meum.’ Illi mirabantur quod sancta Dei sciret quod episcopus esset, nemine sibi indicante. Benedicentes se invicem, sicut placuit episcopo, ait beata Yta, non indicantes illi adhuc de virgine infirma: ‘Filia vestra, quam eduxistis, eligite ut[rum] sit sana corpore, et in peccato moriatur, an sit hic in dolore, et in eterna vita vivat; sicut ait apostolus: ‘Nam virtus in infirmitate perficitur.’’. Illi cum filia eligentes, ut hic esset in dolore, et in eterna requie viveret, sic factum est. Conversa beata Yta ad sanctam Richenam, ait ei: ‘Ancilla Dei, iter tuum prosperum non esset, nisi episcopus tecum veniret, quia multum demones insidiantur nostro sexui.’ Et commanentes per


p.125

aliquot dies apud sanctam Ytam in vera caritate, ceperunt redire. Tunc sancta {MS fo 111c} Richena dixit ad beatam Ytam: ‘Est mihi karissima sodalis virgo in australi plaga Hybernie. Quid iam consiliaris mihi, domina mea? si debeo adire eam?’ Dixit ei beata Yta: ‘Non; set ibis cum tuis recta via ad cellam tuam, et illa virgo occurret vobis in confinio Laginensium et Mumenensium, volens te adire.’ Sic factum est. Illis autem euntibus cum benedictione illic predicta virgo occurrit. Et benedixerunt Ytam prophetissam, gaudentes invicem.