Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 21

Venit quidam vir secularis, dives multum et eloquens valde, ad beatam Ytam, habens magnum munus argenti in elymosinam, posuitque illud ad pedes sanctissime virginis. Que porrigens manum tetigit argentum; et parvipendens proiecit de pedibus suis, nolens illud animo vel occulis videre. Postquam igitur ancilla Dei manibus argentum supradictum tetigit, dixit filie sibi ministranti: ‘Da mihi aquam, ut lavem manum que tetigit argentum corruptibile.’ Sic iam abhorruit aurum vel argentum, et omnia lucra seculi, quasi immundum tetigisset. Deinde qui donum dedit, interrogavit beatam Ytam, dicens: ‘Cui dari debet {MS fo 111b} donum? divitibus [et] potentibus, an pauperibus et peregrinis?’ Respondit famula Dei: ‘Utrisque debet dari; divitibus et potentibus causa secularis honoris; pauperibus autem et peregrinis pro retribucione in celestibus.’ Ille ait: ‘Si non potuero utrisque dare, quid faciam?’ Ancilla Dei respondit: ‘In potestate hominis est substantiam suam pro honore seculi dare, vel Deo, sibi danti, pro eterna vita.’ Ille hiis dictis edificatus, accepta benedictione recessit.