Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 20

{MS fo 111a} Quodam sancto die rogavit beata Yta Deum, ut de manu digni sacerdotis corpus et sanguinem Christi illo die acciperet. Gratia autem 'Dei' duxit ancillam suam per longa spatia terrarum oculte ad civitatem Cluayn meic Noys; et accepit de manu digni sacerdotis corpus et sanguinem Domini, sicut ipsa voluit. Set nemo vidit eam ibi venientem, vel accipientem, aut redeuntem. Et statim ipso die inventa est in suo loco. Et sacerdotes nescientes quid factum est de corpore et sanguine Domini, ieiunavit omnis clerus et populus cum ipsis illo die, ut misterium huius eventus ostenderet eis Deus. Postea angelus Domini venit ad quendam sanctum senem illorum, et narravit ei omnia que gesta fuerant. Ille autem sacerdos qui immolavit hostiam quam sumpsit sancta Yta, venit cum aliis clericis longa via ad eam, ut benediceret eos ancilla Dei. Et cum iter agerent, unus eorum aliquo eventu effectus est cecus. Consolantes se invicem dixerunt: ‘Beata Yta, sponsa Christi, quando perveniemus


p.123

ad eam, prestabit Dei gratia lumen occulorum fratris nostri.’ Et beata virgo suis adventum illorum prophetice predicavit. Et venientes illi illuc, ancilla Dei recepit eos gaudens, et confestim illi fratri illorum ceco lumen suum Dei gratia prebuit. Et sancta Yta precepit illi sacerdoti a quo accepit in civitate Cluayn meic Noys oculte communionem dominicam, ut missam cantaret ante se. Et beata virgo suis filiabus precepit, ut darent illi sancto missalia indumenta in quibus tunc immolavit. At ille renuit, dicens: ‘Non possumus aliquid nunc nobiscum ducere; quia abbas noster, Aengus, nobis precepit, ne a te ullam rem accipiamus, nisi tantum orationem tuam.’ Sancta prophetissa Yta dixit: ‘Non displicebit sancto abbati vestro, Aengusso, hoc accipere a me; quia dabo vobis signum ad eum. Quadam die ipse ad monasterium sancte virginis Chinreche Dercain pervenit; et beatissima virgo rogavit eum ut lavaret pedes suos. Et ille concessit. Tunc sanctissima virgo Chinrecha sanctos pedes Aengusi lavit, et tersit lintheo. Ego silicet, Deo teste, capud linthei tenui, et extersi pedes eius cum tergine. Cum hoc abbas vester audierit, gavisus erit, et munus meum letus suscipiet.’ Postea illi accipientes, et de hiis discipuli admirantes, acceptaque benedictione sancte, in viam suam reversi sunt. Et ita omnia evenerunt, sicut sancta Yta predixit.