Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 18

Quidam bonus artifex, qui erat homo honorabilis de provinchia Connachtorum, in exilio ad terram Mumenensium venit. Et audiens beata Yta famam artis eius, rogatus est ab ea, ut ageret sibi edificia. Ille vero artifex quesivit sibi uxorem a sancta Yta, et agrum ad habitandum. Et beatissima Yta dedit ei sororem suam, et agrum in quo maneret. Et ille cum omni devocione edificia in monasterio sancte Yte agebat. Contigit autem, ut duo duces bellum inter se aliquo die agerent. Et ille artifex cum uno eorum in bellum exivit; ipse enim probatus erat in milicia. Ille autem dux cum quo erat artifex, versus est in fugam, et sui omnes occisi sunt; inter quos ille artifex occisus est, et decollatus; caput autem eius ab eo longe ductum est. Et cum hoc esset sancte Yte narratum, valde sibi displicuit. Ipsa enim promisit artifici in Christi nomine, ut filium post se haberet. Et ipse tunc non habuit prolem; quia adhuc uxor eius sterilis erat. Et venit sancta Yta cum suis ubi erat corpus


p.122

truncum Beoani artificis. Ipse enim artifex vocabatur Beoanus. Et non invento capite eius, oravit sancta Yta ad Deum, ut ostenderet sibi capud. Et capud divina potencia evolavit per aera, et stetit ad corpus suum ante Dei famulam. Et Deus, misertus famule sue, capud corpori suo adhesit tam valide, quasi nunquam esset abscissum; set tantum vestigium vulneris mansit. Et orante sancta Dei, transactoque spacio hore, ille vivus surrexit, salutans famulam Dei, et gratias Deo agens. Omnesque qui ibi erant, similiter gratias Deo egerunt cum sancta Dei. Et surgens sancta Dei famula, monasterium suum adiit; et ille qui resuscitatus est, ivit in commitatu. Deinde ipse artifex Beoanus dormivit cum sua uxore sterili, et ipsa concepit, et peperit filium, sicut promissit sancta Yta. Quem filium sancta Yta nutrivit, qui vocatur Mochoemhog; et ipse est sanctissimus abbas, in cuius honore civitas Liath edifficata est.