Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 17

Alia quoque virgo, que erat longe a sancta {MS fo 110d} Yta, id est, in provinchia Connachtorum, cum quodam viro occulte adulterabatur. Sancta autem Yta, plena spiritu prophetie, sciens hoc, iussit sancto Brendano ut illam duceret ad eam. Sanctus vero Brendanus fecit illam venire ad sanctam Ytam. Christi siquidem sponsa narrabat ei inter cetera, quomodo concepit et peperit filiam. Illa enim illi viro peperit filiam. At illa, audiens suam iniquitatem ex ore Dei famule, dignam egit penitentiam. Et anima eius saluti eterne red[d]ita est, postea degens in sanctitate. De cetero autem omnis familia sancte Yte, et ceteri qui cognoverant scientiam prophetie eius, timebant eam, tam absentem quam presentem.