Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 16

Quedam sanctimonialis, que fuerat sub cura sancte Yte, occulte fornicavit; et in crastina die beata Yta vocavit eam ad se, et ait ei: ‘Cur tu, soror, non curasti custodire virginitatem tuam?’ Illa vero negans quod fecit, dixit ei sancta Yta: ‘Nonne heri in illo loco fornicasti, et ita tibi contigit?’ Statimque sciens illa beatam Ytam prophetissam esse de preteritis et de futuris, confessa est veritatem rei. Et sanata est, agens penitentiam secundum iussionem sancte Yte.