Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 15

In illo siquidem loco erat quidam homo paraliticus maxima infirmitate detentus, et amici sui, videntes mortuos suscitatos, apprehenderunt eum, et adduxerunt ad sanctam Ytam, ut sanaret eum. Ipsi enim non dubitabant quod sanaret infirmum que mortuos suscitavit. Vidensque famula Dei magnam miseriam illius, respexit in celum, et ait ad eum: ‘Deus miseriatur tui.’ Et hec dicens, signavit illum signo sancte crucis. Mirum dictu est valde; famula Christi signans adhuc paraliticum, ipse ilico sanus et incolumis ante omnes surrexit, quasi nunquam fuisset paralisi deprehensus. Tunc


p.121

clamor omnis populi in celum ercctus est, laudans Deum, et sibi gratias agens, famulamque eius digno honore magnificans. Postea Dei famula cum suis ad suam cellam pervenit.