Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 14

Deinde gloriossa virgo Dei Yta ad cellam suam reversa est. Et cum appropinquaret Dei famula suo monasterio, audivit de propinquo magnum et immensum ululatum. Ibi enim erant tres nobiles mortui, qui illo die obierunt; et amici eorum ululantes et lugentes eos. Et illi scientes quod sancta Yta transiret, descenderunt, et voce flebili rogaverunt famulam Dei ut veniret, et saltim oraret pro animabus eorum. Sancta vero Yta ait illis: ‘Quod plus vultis quam orare pro animabus eorum, in Christi nomine fiet vobis.’ Illi hoc verbum adhuc nescierunt. Hoc verbum beata Yta dixit, quia noverat, 'plena' spiritu prophetie, quod resuscitaret in Dei nomine illos a morte. Et descendit sancta Dei cum illis ubi erant mortui, et orans signavit corpora iacencia signo sancte crucis; et illi ad iussionem eius surrexerunt viui. Assignavitque Christi sponsa eos viuos ante omnes.