Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 13

{MS fo 110c}Sanctus abbas Comhganus, cum sciret sue remuneracionis tempus advenire, rogata est a se sancta Ita, ut veniret ad eum. Et dixit ei sanctus Comhghanus: ‘En moriar hac infirmitate cicius, et rogo te in Christi nomine, ut ponas 'manus' tuas super labia mea, et claudas os meum in hora dormicionis mee. Scio enim ab angelo Dei, super quemcunque morientem posueris manus tuas, quod angeli Domini animam eius ilico deducent in regnum Dei.’ Dixit ei sancta virgo: ‘O pater sancte, quid tu dicis? Peccatorem hominem oporteret hoc verbum dicere. Magna est merces tua apud Deum, et tu gloriosus eris inter sanctos Dei. Quid indiges a me?’ Dixit sanctus Comhganus: ‘Vere dico; propter hoc quod ego petii, nullus demon ad iter nostrum appropinquare audebit, vel nos ullo modo accussare.’ Interea vir sanctus Comhganus de hoc seculo inter choros sanctorum angelorum migravit; et quod petivit, perfecit sancta Yta.