Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 11

Quadam die quedam virgo sancta religiosa accessit ad sanctam Ytam, et loquebatur cum ea in divinis preceptis. Et cum loquerentur ad invicem, dixit virgo illa sancte Yte: ‘Indica nobis in Dei nomine, cur tu diligeris plus a Deo quam alie virgines quas scimus in mundo esse. Tibi enim prandium de celo a Deo datur; omnes languores tua oratione sanas; prophetas de preteritis et futuris; demonia ubique fugas; angeli Dei cotidie tecum loqu[u]ntur; semper in meditacione et oratione sancte Trinitatis sine impedimento persistis.’ Tunc dixit ei sancta Yta: ‘Tuam questionem tu ipsa soluisti, dicens: ‘Sine impedimento in oratione et meditacione sancte Trinitatis persistis.’ Si quis enim ita fuerit, Deus semper cum eo erit; et si ita ego fui ab infancia, hec omnia, que dixisti, ideo mihi contigerunt.’ Sancta illa virgo hoc verbum audiens a beata Yta de oratione et meditacione Dei, gaudens recessit in cellam suam.


p.120