Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 10

Beatissima virgo Yta omne studium in biduanis et in triduanis et frequenter in quatriduanis ieiuniis vivere dedit. Angelus autem Domini quadam die, cum ipsa esset fatigata fame, venit ad eam, et ait ei: ‘Sine mensura corpus tuum affligis ieiuniis; et ne ita facias.’ Sponsa vero Christi nolente onus suum laxare, dixit ei angelus: ‘Tantam tibi Deus gratiam donavit, ut ab hoc die usque ad obitum tuum cibo celesti reficiaris. Et tu non poteris non commedere in quacunque hora angelus Domini veniet ad te, afferens tibi prandium.’ Tunc beata Yta inclinans se ad terram, gratias egit Deo; et de illo prandio sancta Yta aliis dabat, quibus sciebat dignum esse donari. Sicque sine ullo dubio usque ad obitum suum annona celesti vixit, ministrante sibi angelo.