Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 9

Audita vero maxima sanctitate beatissime virginis Yte, gens Hua Conaill cum suo duce venit ad eam, et voluerunt omnem agrum qui erat in circuitu celle sancte Yte, sibi et Deo in eternum donare.


p.119

Famula autem Domini, nolens curiosa esse in secularibus curis, nichil de agro ab eis accepit, nisi tantum quatuor iugera in usus hortorum. Et hoc duci et suis commitibus valde displicuit; et dixerunt ‘Quod tu non vis modo recipere, cum migrabis ad regnum Dei, tibi donabitur.’ Et ita factum est. Tunc tota gens Hua Conaill sanctam Ytam matronam suam hic et in futuro accepit, sicut angelus predixit. Et beata [Yta] eandem gentem et terram suam multis benedictionibus benedixit; que semper complentur. Et illi cum gaudio magno ad sua reversi sunt; et magna munera et elymosinas ac donaciones ad eandem cellam ad ussum sanctarum virginum que ibi erant, in honore beate Yte semper ferebant.