Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 8

Deinde beata virgo Yta oravit ad Dominum, ut ostenderet ei locum in quo sibi serviret. Et ecce venit angelus Domini ad eam, dicens: ‘Relinque hanc patriam tuam, et vade ad illam regionem que vocatur Hy Conayll et manebis in occidentali parte eiusdem regionis, iuxta radices montis Luachra. Et ibi angelus Domini veniet ad te, et ostendet tibi locum in quo erit civitas tua, in qua migrabis ad Christum. Tu enim matrona gentis Hua Conaill eris; que gens tibi et sancto Senano donata est a Deo.’ Hiis verbis angeli auditis, sancta Yta cum suis commitibus ad illam regionem perrexit, et mansit iuxta radices montis Luachra, sicut sibi angelus dixit. Et statim angelus Domini venit ad eam, et {MS fo 110b} assignavit ei locum in quo Deo serviret. Et ilico fama sanctissime virginis per totam illam regionem diffussa est. Et multe virgines hinc et inde ad sanctam Ytam venerunt, Deo servire sub cura eius; et ipsa pie et mente hylari recipiebat eas omnes.