Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 7

Et cum iter ageret beata Yta, ecce multi demones contra eam in via venerunt, et ceperunt atrociter adversus virginem Dei litigare. Tunc angeli Dei desuper advenerunt, et pugnaverunt fortiter cum demonibus pro sponsa Christi. Et cum essent demones superati ab angelis Dei, fugierunt per devia, clamantes et dicentes: ‘Ve nobis, quia ab hoc die contra hanc virginem certare non valebimus. Et voluimus nostras iniurias in ea hodie vindicare; et angeli Dei a nobis eam liberaverunt. Ipsa enim nostram habitacionem de multis locis destruet, et plures eripiet a nobis in hoc seculo, et ab inferis.’ Virgo autem Domini, consolantes eam angeli Dei, interea ad ecclesiam pervenit; et in ea ius[s]ione1 angelica ilico ab ecclesiasticis viris consecrata est, et velamen virginitatis accepit.