Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 6

In illa vero nocte angelus Domini venit ad patrem sancte Yte, dicens ei: ‘Cur prohibes filiam tuam, ut ipsa in Christi nomine velamen virginitatis acciperet? Ipsa enim magna et probata virgo


p.118

coram Deo et sanctis eius erit, et multorum matrona in die iudicii. Tu non solum dabis ei signum virginitatis accipere, set dimittes eam, quocunque ire voluerit, Christo servire. In alia iam gente serviet Deo; et matrona ipsius gentis ipsa erit.’ Pater autem puelle sine ulla mora venit ad eam, et hec omnia narravit ei. Et, sicut prophetavit superius virgo probabilis de 'eo', non solum dedit optatam licentiam, set suassit ei, ut ipso die velamen virginitatis acciperet, et iret quocunque vellet. Et ipso die, completo triduano ieiunio, virgo Domini ad ecclesiam Dei que fuit in eadem plebe, accipere velamen virgineum perrexit.