Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

section 2

Quodam quoque die sancta puella Yta sola dormivit in cubiculo; et totum illud cubiculum visum est hominibus ardere. Cum autem illi homines accessis[s]ent adiuvare, illud incombustum apparuit; et omnes mirantes hoc valde, dictum est eis desuper, quia gratia Dei


p.117

ardebat circa famulam Christi, que ibi dormiebat. Et cum surrexisset sancta Yta de sompno, tota forma eius visa est quasi forma angelica. Quia tunc habuit talem pulcritudinem, qualem nec antea nec postea habuit. Ita enim species eius tunc apparuit, ut vix amici sui potuissent eam conspicere. Et tunc omnes cognoverunt quod gratia Dei ardebat circa eam. Et post breve intervallum in speciem suam virgo Dei conversa est, que siquidem satis pulcra erat.