Corpus of Electronic Texts Edition
Vita sancte Ite Virginis (Author: [unknown])

p.116

{MS fo 109c}

section 1

De vita et miraculis beatissime virginis Yte aliquam commemoracionem breviter enarrare cupimus. Multa enim de miraculis eius nos latent, quia ipsa ea semper ascondebat. Et que sibi soli contigerunt, nemini narrabat. Alia autem que scimus, propter brevitatem omittimus. Sanctissima siquidem virgo Yta de nobilissimo genere Hybernie orta est, id est de semine Feidhlimidh Reachtmair, a quo tota Hybernia multis annis in maxima potestate in opido regali Temoria regnabatur. Ipse vero tres filios habuit, id est, Fiacha, Cond, et Eochaid. Fiacha quidem, {MS fo 109d} tres filios habens, mortuus est sine regno. Conn autem totam 'Hyberniam' post patrem suum potenter in maxima fertilitate regnavit. Et ipse, proth dolor, occisus est in bello, quod conversum est in campo Cobha a rege Ultorum qui vocabatur Tybraide Tireach. Tres autem filii fratris sui, Fiacha, cum multis turbis et magno exercitu, ad terram Mumenensium de Temoria venerunt; et ibi maximam regionem nobiliter et fortiter gladiis suis apprehenderunt. Que gens hodie na Deisi vocatur. De qua gente nobilissima virgo eximia, Yta silicet, orta est. Que a fonte baptismatis Spiritu Sancto repleta est. Nam omnes mirabantur continenciam et mores infancie eius, et abstinenciam diebus quibus famula Dei debebat ieiunare. Et multa signa per eam, cum infantula esset, fieri videbantur. Et cum valeret loqui et ambulare, prudens in sermone et opere, dulcis eloquio, constans mente apparuit, proferens semper verba castissima de ore suo, mitis ad omnes, larga valde, Deum timens et amans, prohibens semper mala, suadens bona; ita vixit in domo parentum suorum in puellari etate.